- MENECRATES
- I.MENECRATESMedicus Syracusanus, 105. Olymp. sub Artaxerxe Ocho, nullam dicitur accepisse mercedem medendi. Curabat imprimis sacrum morbum, tantum hâc mercede contentus, ut liberati, se ipsius esse servos faterentur, se vero Iovem, appellabat: De quo lepidam historiam narrat Aelin. Var. Hist. l. 12. c. 51. Menecrates Medicus, inqui, adeo superbiâ turgebat, ut se ipsum Iovem appellaret. Misit autem aliquando literas ad Philippum Macedonum regem, in haec verba. Φιλίππῳ Μενεκράτης ὁ Ζεὺς εὖ πράττειν. Ad cam autem rescripsit Philippus: Φίλιππος Μενεκράτει ὑγιαίνειν. Συμβουλεύσω σοὶ προσάγειν σεαυτὸν ἐπὶ τοῖς κατὰ Α᾿ντίκυραν τόποις. Quibus eleganter hominem non esse sanae mentis significavit. Eandem historiam habes apud Athenaeum l. 7. nec non apud Eustath. in Il. λ. vide Suidam in Μενεκράτης. Sed et alteram historiam de Menecrate non invenustam exhibet nobis idem Aelianus, praedictô locô: Aliquando lautissimum convivium instruxit Philippus, ad quod illum etiam invitavit; seorsimque ei mensam iussit apparari, et apponi acerram, suffitumque fieri. Reliqui vero epulabantur, eratque admodum opipara cena. Menecrates itaque primo ferebat, gaudebatque honore; Postquam vero paulatim fames obreperet, et homo esse convinceretur, idemque vanus et stolidus consurgens discedebat, seseque iniuriâ affectum querebatur, festivivissime Philippo stultitiam eius redarguente, et in lucem proferente. Scripsit de Remediis. Athen. l. 7. Suid. Nic. Lloydius.II.MENECRATESMedicus sub Claudio et Tiberio. Item, Nisaeus, discipulus Aristarchi, Historicus Graecus. Strab. l. 16. Item Ephesius, qui de re Rustica scripsit. Varro l. 1. de RR. c. 1.III.MENECRATESpraenom. Iulius, ad quem exstat Papinii Statii Silva, l. 4. sylv. 1. cuius initium,Pande fores Superum, vittataque templa SabaeisNubibus, et pecudum fibris spirantibia imple,Parthenope: clari genus ecce Menecratis augetTertia iam sboles ———Musicus homo fuit, ut plerique omnes, quibuscum res fuit ad pangenda carmina Papinio. Ita enim in seqq.——— patrias lauros promisit Apollo.Ad quae verba vide Animadversiones Casp. Barthii.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.